LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.28

lat cicero phi053 perseus lat2

Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo. sed soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti. inspiciamus, si placet, exta primum. persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse a haruspicibus observatione diuturna? quam diuturna ista fuit? aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo modo est collatum inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod com- modum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more videmus exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable