Passage
Cicero, De Divinatione 2.34.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
Quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur. sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat. Demus hoc; nihil enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura?