LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.35.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

sed tamen eo concesso qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem hostiam rebus suis immolet? hoc erat, quod ego non rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur! pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable