Passage
Cicero, De Divinatione 2.36.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
hoc iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An censes eundem vitulum, si alius delegerit, sine capite iecur inventurum; si alius, cui capite? haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? cum enim exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulcherrime. ubi igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable