LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.37.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

qui fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo avolare? ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contactum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse. tu vero quid habes, quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse? An quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable