Passage
Cicero, De Divinatione 2.37.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis. caput est in iecore, cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet! non ergo omnium ortus atque obitus natura conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. quis hoc physicus dixit umquam? ' Haruspices dicunt.' His igitur quam physicis credendum potius existumas? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable