LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.39

lat cicero phi053 perseus lat2

An, cum in Aequimaelium misimus, qui afferat agnum, quem immolemus, is mihi agnus affertur, qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur! nam si casum in eo quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros Epicureis irridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista derideant.

Provenance