LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.44.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

nam esset mirabile, quo modo id Iuppiter toties iaceret, cum unum haberet; nec vero fulminibus homines quid aut faciendum esset aut cavendum moneret. placet enim Stoicis eos anhelitus terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato tempore videmus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! quid enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit? quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable