Passage
Cicero, De Divinatione 2.44.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
At 'inventum est caput in Tiberi.' Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! divinationem nego. caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. sed urges me meis versibus: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable