Passage
Cicero, De Divinatione 2.47.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari animadvertique possunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? 'Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum.' Hoc tam callide Iuppiter cogitavit! 'Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit.' Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! 'At eodem tempore signum Iovis collocabatur, quo coniuratio indicabatur.' Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato con- duxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis immortalibus ad istam horam reservatus est! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable