Passage
Cicero, De Divinatione 2.48
lat cicero phi053 perseus lat2
Non equidem plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo. nam cum mihi quaedam casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti multa de casu; ut ' Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere.' Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus. habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. item Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! illa enim ipsa efficiuntur detractione, necque quicquam illuc affertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.