LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.49.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. mulae partus prolatus est a te. res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non potuisset, facta non esset. atque hoc contra omnia ostenta valeat numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit non esse mirandum. causarum enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. nam qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat. sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi cur fiat nescit; quod ante non vidit, id si evenit, ostentum esse censet. utrum igitur, cum concepit mula, an cum peperit, ostentum est?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable