LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.52

lat cicero phi053 perseus lat2

quota enim quaque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quip- piam, quid afferri potest, cur non casu id evenerit? rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. ' Ain tu,' inquit, ' carunculae vitulinae mavis quam imperatori veteri credere?' Quid? ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae convenissent. quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia) quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable