LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.54

lat cicero phi053 perseus lat2

Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctricis a Callisthene com- memorata dixisti; de quibus dicam equidem singulis, quoad videbitur, sed dicendum etiam est de universis. quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt di immortales primum ea significantes, quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis impendentis calamitates praedicant quas illi effugere nullo modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros; omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable