LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.56

lat cicero phi053 perseus lat2

Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores. hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum canebant nec vicerant. id enim est, inquies, ostentum. magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! quod autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum? quodsi victores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia quoque laetitia, qua ad cantum moverentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable