LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.59

lat cicero phi053 perseus lat2

nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus? 'Ante vero Marsicum bellum quod clipeos Lanuvi,' ut a te dictum est, 'mures rosissent, maximum id portentum haruspices esse dixerunt.' Quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! nam si ista sequimur, quod Platonis politian nuper apud me mures corroserunt de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de Voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable