Passage
Cicero, De Divinatione 2.62.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
'C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus anguibus domi comprehensis haruspices a patre convocatos.' Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? ' Quia sunt haec cotidiana, angues non item.' Quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem afferebat Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. 'At mors insecuta Gracchum est.' Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable