Passage
Cicero, De Divinatione 2.63
lat cicero phi053 perseus lat2
Nam illud mirarer—si crederem—quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon: ferte, viri, et duros animo tolerate labores, auguris ut nostri Calchantis fata queamus scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis. argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos fumantibus aris, aurigeris divom placantes numina tauris, sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, vidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iovis ut pulsu penetrabat ab ara; qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos corripuit pullos; quos cum consumeret octo, nona super tremulo genetrix clangore volabat; cui ferus immani laniavit viscera morsu.