Passage
Cicero, De Divinatione 2.65
lat cicero phi053 perseus lat2
quae tandem vista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum? cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid simile habet passer annis? nam de angue illo qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable