LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.66

lat cicero phi053 perseus lat2

Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta, aut apes quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri—non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa esse, vel ea quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. nam quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable