Passage
Cicero, De Divinatione 2.67
lat cicero phi053 perseus lat2
Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod ipse et equus eius repente conciderit; non sane mirabile hoc quidem! quod evelli primi hastati signum non potuerit; timide fortasse signifer evellebat, quod fidenter infixerat. nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? sed quia brevi tempore regnare coepit, quod acciderat casu, vim habuit ostenti! ' At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa.' Horum cum fieri nihil potuerit sine aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam casu facta esse dicamus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable