LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.72.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur,' Dicito, si silentium esse videbitur,' nec suspicit nec circumspicit; statim respondet' silentium esse videri.' Tum ille: ' Dicito, si pascentur.' ' Pascuntur.' Quae aves? aut ubi? ' Attulit,' inquit, 'in cavea pullos is qui, ex eo ipso, nominatur pullarius.' Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne quid refert? nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire—' terripavium ' primo, post ' terripudium ' dictum est; hoc quidem iam 'tripudium' dicitur. cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable