LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.73

lat cicero phi053 perseus lat2

Ergo hoc auspicium divini quicquam habere potest, quod tam sit coactum et expressum? quo antiquissimos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegi vetus habemus omnem avem tripudium facere posse. tum igitur esset auspicium si modo esset ei liberum se ostendisse; tum avis illa videri posset interpres et satelles Iovis. nunc vero inclusa in cavea et fame enecta, si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable