LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.79

lat cicero phi053 perseus lat2

aves eventus significant aut adversos aut secundos. virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. aves vero, si prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. fugit e proelio cum Pompeio—grave tempus! discessit ab eo—luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit—quid hoc tristius? is cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. sed labor longius; ad propositum revertar. si eventa quaerimus, quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.

Provenance