Passage
Cicero, De Divinatione 2.82.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: prospera Iuppiter his dextris fulguribus edit. Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. quamquam haud ignoro, quae bona sint, 'sinistra' nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri ' sinistrum ' nominaverunt externique ' dextrum,' quia plerumque id melius videbatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable