LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.86

lat cicero phi053 perseus lat2

Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc stat aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? quo modo autem istae positae in illo loco? quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit? ' Nihil est,' inquiunt, 'quod deus efficere non possit.' Utinam sapientis Stoicos effecisset ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable