LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.9.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

Etenim me movet illud, quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset, earumne, quae sensibus perciperentur. At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. num quid ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra, dicere aut, si surdus sit, varietates vocum aut modos noscere? ad nullam igitur earum rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio adhibetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable