LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.92.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Quid? cum dicunt, id quod eis dicere necesse est, omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis o(ri/zontes nominantur, a nobis ' finientes ' rectissime nominari possunt, varietatem maximam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.

Provenance