Passage
Cicero, De Divinatione 2.97.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae status ad nascendum valere. nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiendisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt; si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui aut fieri dicat aut factum sciat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable