Passage
Cicero, De Fato 20.p2
lat cicero phi054 perseus lat1
Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim Chrysippus hoc modo: Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod a)ci/wma dialectici appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable