LOGOI

Passage

Cicero, De Officiis 1.109.p1

lat cicero phi055 perseus lat1

Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti. qui nihil ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur, ut Sullam et M. Crassum videbamus. Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus, contraque Callicratidam, qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit; itemque in sermonibus alium , quamvis praepotens sit, efficere, ut unus de multis esse videatur; quod in Catulo, et in patre et in filio, itemque in Q. Mucio ° Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable