LOGOI

Passage

Cicero, De Officiis 1.113.p1

lat cicero phi055 perseus lat1

Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem esse se vellet! domi vero etiam contumelias servorun ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, veniret. At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable