LOGOI

Passage

Cicero, De Officiis 2.23.p1

lat cicero phi055 perseus lat1

Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius: Quém metuunt, odérunt; quem quisque ódit, periisse éxpetit. Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit; malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable