LOGOI

Passage

Cicero, De Officiis 3.51.p1

lat cicero phi055 perseus lat1

In huius modi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid om-nino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable