Passage
Cicero, De Officiis 3.82.p2
lat cicero phi055 perseus lat1
Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia; id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat. Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi: Nam sí violandum est Iús, regnandi grátia Violándum est; aliis rébus pietatém colas. Capitalis , qui id unum, quod omnum sceleratissimum fuerit, exceperit!