LOGOI

Passage

Cicero, De Officiis 3.84

lat cicero phi055 perseus lat1

Non habeo, ad volgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit; nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit,invenio,cum ad veritatem coepi revocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima? Múlti iniqui atque ínfideles régno, pauci bénivoli, inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo et Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coëgisset?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable