Passage
Cicero, De Officiis 3.98
lat cicero phi055 perseus lat1
Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem,si in illa simulatione perseveravisset? qui cummaximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace: Cuius ípse princeps iúris iurandí fuit, Quod ómnes scitis, sólus neglexít fidem; Furere ássimulare, né coiret, ínstitit. Quodní Palamedi pérspicax prudéntia Istíus percepset málitiosam audáciam, Fidé sacratae iús perpetuo fálleret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable