Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.10.1
lat cicero phi056 perseus lat1
etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi. quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus. itaque si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable