Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.24.1
lat cicero phi056 perseus lat1
facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore. neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile dixerim. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable