Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.24.4
lat cicero phi056 perseus lat1
ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable