Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.3.3
lat cicero phi056 perseus lat1
scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ; sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est, idque liberum. consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium. incumbe, per deos immortalis! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat ; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re p. divexata, rei p. bene gerendae cursus ad gloriam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable