Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.31.4
lat cicero phi056 perseus lat1
sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable