Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.34.2
lat cicero phi056 perseus lat1
Silanus et Culleo ab eo discesserunt. nos etsi graviter ab iis laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis .causa eorum salutis rationem habuimus nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli negotio praefecimus. quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei p. derimus. quae postea egerimus faciam te certiorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable