Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.34a.3
lat cicero phi056 perseus lat1
etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino motu rei p. quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem p. ea te moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus. quae mihi, ut debent, gratissima sunt ; memini enim et illa superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae perpetuo animo meo fixa manebunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable