Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.7.1
lat cicero phi056 perseus lat1
plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ; sed breviorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem R., familiarem meum, ipsum ad te transire iussi ex quo omnia cognoscere posses. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable