Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 10.9.3
lat cicero phi056 perseus lat1
concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable