Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.1.1
lat cicero phi056 perseus lat1
Qvo in statu simus cognoscite. heri vesperi apud me Hirtius fuit ; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum ; adeo esse militum concitatos animos et plebis. quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable