Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.10.1
lat cicero phi056 perseus lat1
non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit. quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable