Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.12.2
lat cicero phi056 perseus lat1
qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse. itaque homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. res se sic habet : is bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius scribere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable