Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 11.13.2
lat cicero phi056 perseus lat1
postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. recurri ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum. iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable